monumenta.ch > Lucanus > sectio 540 > sectio 586 > 2 > sectio 99 > sectio 556 > sectio 196 > 19 > sectio 646 > sectio 105 > 22 > sectio 178 > sectio 484 > sectio 568 > sectio 526 > 9 > 6
Beda, De Temporibus, V. De Mense. <<<     >>> VII. De Solstitio et Aequinoctio.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT VI. De Mensibus Romanorum. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Romani auctore Romulo. Romulus, quod sic prima gentis suae conditio exegerit, disciplinae militaris studiosior fuit quam rerum coelestium, quemadmodum pervulgato Ovidii versiculo incessitur: Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras. Tractavit hoc argumentum copiose Macrobius in Saturnalibus. Porro Quintilis, Sextilis, September, October, tantum a numero dicuntur: nam propter vocabuli formam appositae sunt syllabae tilis et ber, nihilo plus significantes quam in MEDITULLIO Tullius.

Secundum ab apertione frugum Aprilem nominant. Alii malunt deducere a Venere, quae Graece Aphrodite nuncupatur, est que hic mensis Veneris, quod et astrologi docent. Nam Taurus, in quem mense April sol transitum facit, domicilium est Veneris.

Iduare enim Etrusca lingua dividere est. Sic et Festus docet et Macrobius, unde adhuc manserunt viduus et vidua, quasi divisi à coniugibus.

]


1 Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum [A, C, ordinatum, diebus vero CCCIV agebant.] ordinatum agebant, diebus CCCIV qui primum mensem genitori suo Marti dicavit: secundum ab apertione frugum nominavit Aprilem: tertium Maiae matri Mercurii, et quartum Iunoni sacravit: Quintili et Sextili, qui nunc a nativitate Iulii Caesaris, et Augusti triumpho nominantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit: quorum initia Calendas appellavit, quia tunc calata, id est, vocata in Capitolium plebe, dicto quinquies vel septies verbo calo, id est, voco, quot dies superessent ad Nonas [A, pronunciabantur.] pronunciabatur. Nonas autem, quod nono ante Idus die confluerent in urbem, [A, sciscituri; om. B, C.] sciscitaturi quid esset eo mense faciendum.
2 Porro Idus diem qui medium dividit mensem: iduare enim Etrusca lingua dividere est. His Numa duos menses adiiciens, Ianuarium a Iano, Februarium a Februo, deo lustrationum, nominando, CCCLIV diebus annum ad cursum lunae disposuit, quem Iulius Caesar undecim diebus adiectis, sicut hodie servatur, instituit
Beda Venerabilis HOME

bav1449.237 bnf1615.275 bnf13013.48 csg248.93 csg250.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik